monumenta.ch > Plinius > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 128
{XXX} Quae genera olearum et in quo genere terrae iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur. Italia quidem nunc vere maxime serit. sed si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad vergiliarum occasum IIII soli dies sunt, quibus seri noceat.